라틴어 문장 검색

Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: " Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel! ".
내가 예언하는 동안에 브나야의 아들 플라트야가 죽었다. 그래서 나는 얼굴을 땅에 대고 엎드려 큰 소리로 부르짖었다. “아, 주 하느님! 이스라엘의 남은 자들마저 완전히 없애려 하십니까?” (불가타 성경, 에제키엘서, 11장13)
Sacerdotes non dixerunt: "Ubi est Dominus?". Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt.
사제들도 ‘주님께서 어디 계신가?’ 하고 묻지 않았다. 율법을 다루는 자들이 나를 몰라보고 목자들도 나에게 반역하였다. 예언자들은 바알에 의지하여 예언하고 아무런 이익이 되지 않는 것들을 따라다녔다. (불가타 성경, 예레미야서, 2장8)
Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illis per annos, ut adducerem te super eos.
‘주 하느님이 이렇게 말한다. 너는 내가 옛날에 나의 종들, 이스라엘의 예언자들을 통하여 말한 자가 아니냐? 그들은 저희 시대에, 내가 이스라엘을 치도록 너를 데려올 것이라고 여러 해 동안 예언하였다.’ (불가타 성경, 에제키엘서, 38장17)
Et dixit Dominus ad me: " Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.
주님께서 나에게 말씀하셨다. "그 예언자들이 내 이름으로 거짓말을 한 것이다. 나는 그들을 보내지도 않았고 그들에게 명령하거나 말한 적도 없다. 그들이 너희에게 예언하고 있는 것은, 거짓 환시와 엉터리 점괘와 제 마음에서 나오는 거짓말일 따름이다." (불가타 성경, 예레미야서, 14장14)
Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
이제 내가 거짓 꿈을 예언하고 거짓말과 허황된 말로 내 백성을 잘못 인도하는 예언자들에게 맞서겠다. 주님의 말씀이다. 나는 결코 그들을 보낸 적이 없으며 그들에게 명령한 적도 없다. 그러므로 그들은 이 백성에게 아무런 이익도 주지 못한다. 주님의 말씀이다. 짐이 되는 주님의 말씀 (불가타 성경, 예레미야서, 23장32)
In eodem quoque libro apertissime peccatorum remissionem consistere in incarnatione divinae sapientiae quae Christus est prophetat dicens, peccata David per Christum purgata esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:1)
Quia etenim prophetae Videntes antiquitus dicebantur, hoc loco Apostolus prophetare dicit, visum intelligentiae ministrare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:6)
Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: "Ne prophetetis".
(불가타 성경, 아모스서, 2장12)
Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: "Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac".
(불가타 성경, 아모스서, 7장16)
quia multis in iudicio dicentibus Domino, quod in nomine eius prophetauerint, et daemonia eiecerint, et uirtutes multas fecerint, responsurus sit Dominus, quia numquam eos nouerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:15)
Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:8)
Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: "Gladius et fames non erit in terra hac": In gladio et fame consumentur prophetae illi;
(불가타 성경, 예레미야서, 14장15)
Adeo quoque quaecunque praedicantur, ita dici ut intelligi possint Apostolus jubet, ut omnino a praedicatione quiescendum esse praecipiat, si in his quae praedicanda sunt desit qui prophetare valeat, hoc est ea quae dicuntur exponere, et eorum intelligentiam aperire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:3)
Et dixit Amasias ad Amos: " Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
(불가타 성경, 아모스서, 7장12)
Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: "Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini"; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION