라틴어 문장 검색

ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 224:1)
dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium nullo terrore belli, sed ne Licinia lex comitiis consularibus observaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 227:2)
extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 209:1)
comitia eius anni utrum C. Servilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit diversi auctores faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 344:1)
eum dictātōrem creāre dēbēmus.
우리는 그를 독재관으로 임명해야만 한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus25)
itaque tē dictātorem creāmus.
그래서 우리는 너를 독재관에 임명한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus36)
‘iam dēbēmus ad comitium īre et suffrāgia ferre.
'지금 우리는 투표소로 가서 투표를 해야해. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia28)
omnēs igitur ad forum prōcessērunt et festīnāvērunt ad comitium.
그래서 모두는 광장을 향해 나아갔고 투표소로 서둘렀다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia30)
in triviīs duōbus candidātīs occurrērunt quī ad comitium prōcēdēbant.
그들은 교차로에서 투표소로 나아가고 있던 두 후보를 만났다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia31)
omnēs ad comitium prōcessērunt, suffragia tulērunt, novōs duovirōs creāvērunt.
모든 이들은 투표소를 향해 나아갔고, 표를 던졌다. 새로운 2인연대직을 선출해냈다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia43)
Prudenti ac nobili feminae A. et viro illustri atque praeclaro G. comiti M. Campaniae comitissa salutem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 25:1)
Qui, quamvis umbratili credulitatis deceptus imagine, meis se credat commilitare comitiis, hominesque histrionali prodigalitatis figuratione decepti, in eo Largitatis odorent vestigia, tamen a nostrae amicationis beneficio longa relegatione suspenditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:23)
Obsessa ab his copiis tota continetur civitas praeter locum, quem ad tuendum, et vacuum relictum, comiti Reymundo decreverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:3)
Intelligentes ergo cives et urbis magistratus, quod [0529D] non pecunia, non aliquibus pretiosis muneribus corrumpi possent praefati principes, ut castra amoverent, nuntios clam ad Archas comiti Reymundo, factis et potentia inter primores gentilium diffamato, miserunt ut pecuniam a duce caeterisque refutatam acciperet, quatenus ab obsidione Christianos principes prece aut aliqua arte recedere suaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:6)
Hac vero miseranda strage Sarracenorum completa, in proximo die Dominico fideles et primores Christianorum, inito consilio, dominium urbis et custodiam Dominici sepulcri comiti Reymundo dare [0554A] decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION