라틴어 문장 검색

vnum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 2:1)
Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his post aedilitatem annis, et praetor primus et incredibili populari voluntate consul sum factus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 2:2)
Quos ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:7)
alter autem, qui in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit quaestor urbanus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:3)
Quamquam intellego in nostra civitate inveterasse iam bonis temporibus, ut splendor aedilitatum ab optimis viris postuletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:2)
Itaque et P. Crassus cum cognomine dives, turn copiis functus est aedilicio maximo munere, et paulo post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio magnificentissima aedilitate functus est, deinde C. Claudius App.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:3)
Mamerco, homini divitissimo, praetermissio aedilitatis consulatus repulsam attulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:2)
nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo nominavi, sane exiguus sumptus aedilitatis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:5)
diem dixit, quod is paucos sibi dies ad dictaturam gerendam addidisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 145:3)
cum aedilitatem P. Crassus peteret eumque maior natu et iam consularis Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 239:2)
ut ego in aedilitate laboravi, quod cotidianis et vernaculis rebus satis facere me posse huic populo non putabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:4)
si quaeris, nulla est magno opere commota συμπάθεια, sed tamen habet aedilitas eius memoriam non ingratam et est pondus apud rusticos in patris memoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 12:5)
res fluit ad interregnum, et est non nullus odor dictaturae, sermo quidem multus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 6:2)
quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae Germane putavi de nummis ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam fruere iustitio et omnium rerum licentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 19 2:9)
quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 17 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION