라틴어 문장 검색

Haec quidem ille ad nos prudenter et benivole et adsidue dictitabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 5:1)
et quid M. Cato in oratione quam scripsit de innocentia sua, ita dictitat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 1:3)
Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 3:2)
Quantum vero ad munificentiam aut donativa, edixit ut omnia praelio captorum bona iis, qui illos ceperant, cederent, sive in specie, sive per viam redemptionis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:2)
Inde enim milites de donativis desperarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:6)
Quantum denique ad milites, periculosissima res est, si in corpus unum cogantur vel exercitus vel praesidiorum, et donativis insuescant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 13:2)
Verum militum conscriptio, et ad arma tractanda instructio, et in locis diversis, et sub diversis ducibus, et sine donativis res sunt utiles, et salubres, et sine periculo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 13:4)
donativa atque largitiones ingentes in milites sub exercituum demissionem:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:12)
Est etiam potestas donativi aut distributionis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:11)
Pompeio se provinciam reciperare velle palam dictitabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:3)
ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibique adverso tempore navigandi navis conscendit, ut ipse praedicabat, ne se Lepido et Trebonio et Marcello committeret, ut amici eius dictitabant, ne per eam provinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam veniret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:5)
Et Caelius profectus, ut dictitabat, ad Caesarem pervenit Thurios.
(카이사르, 내란기, 3권 22:6)
dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut honesta praescriptione rem turpissimam tegerent.
(카이사르, 내란기, 3권 32:10)
Neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae, sed in singulos conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur, mutuasque illas ex senatusconsulto exigi dictitabant;
(카이사르, 내란기, 3권 32:14)
ille moderan- dos feminarum honores dictitans eademque se temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius invidia et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens ne lictorem quidem ei decerni passus est aramque adoptionis et alia huiusce modi prohibuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION