라틴어 문장 검색

Dixitque Deus: "Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum".
주님께서 말씀하셨다. “사람들은 살덩어리일 따름이니, 나의 영이 그들 안에 영원히 머물러서는 안 된다. 그들은 백이십 년밖에 살지 못한다.” (불가타 성경, 창세기, 6장3)
Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
하느님의 아들들이 사람의 딸들과 한자리에 들어 그들에게서 자식이 태어나던 그때와 그 뒤에도 세상에는 나필족이 있었는데, 그들은 옛날의 용사들로서 이름난 장사들이었다. (불가타 성경, 창세기, 6장4)
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
이레가 지나자 땅에 홍수가 났다. (불가타 성경, 창세기, 7장10)
Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;
노아가 육백 살 되던 해 둘째 달 열이렛날, 바로 그날에 큰 심연의 모든 샘구멍이 터지고 하늘의 창문들이 열렸다. (불가타 성경, 창세기, 7장11)
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
그리하여 사십 일 동안 밤낮으로 땅에 비가 내렸다. (불가타 성경, 창세기, 7장12)
In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.
바로 그날, 노아는 자기 아들 셈과 함과 야펫, 자기 아내, 그리고 세 며느리와 함께 방주로 들어갔다. (불가타 성경, 창세기, 7장13)
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.
땅에 사십 일 동안 홍수가 계속되었다. 물이 차올라 방주를 밀어 올리자 그것이 땅에서 떠올랐다. (불가타 성경, 창세기, 7장17)
Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
물은 땅 위에 백오십 일 동안 계속 불어났다. (불가타 성경, 창세기, 7장24)
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
물이 땅에서 계속 빠져나가, 백오십 일이 지나자 물이 줄어들었다. (불가타 성경, 창세기, 8장3)
Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.
그리하여 일곱째 달 열이렛날에 방주가 아라랏 산 위에 내려앉았다. (불가타 성경, 창세기, 8장4)
At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
물은 열째 달이 될 때까지 계속 줄어, 열째 달 초하룻날에는 산봉우리들이 드러났다. (불가타 성경, 창세기, 8장5)
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
사십 일이 지난 뒤에 노아는 자기가 만든 방주의 창을 열고 (불가타 성경, 창세기, 8장6)
Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
그는 이레를 더 기다리다가 다시 그 비둘기를 방주에서 내보냈다. (불가타 성경, 창세기, 8장10)
Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
노아는 이레를 더 기다려 그 비둘기를 내보냈다. 그러자 비둘기는 그에게 다시 돌아오지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 8장12)
Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.
노아가 육백한 살이 되던 해, 첫째 달 초하룻날에 땅의 물이 말랐다. 노아가 방주 뚜껑을 열고 내다보니 과연 땅바닥이 말라 있었다. (불가타 성경, 창세기, 8장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION