라틴어 문장 검색

Quintianus mollitia corporis infamis et a Nerone probroso carmine diffamatus contumeliam ultum ibat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장9)
2. Inclyta vestre Magnificente laus, quam fama vigil volitando disseminat, sic distrahit in diversa diversos, ut hos in spem sue prosperitatis attollat, hos exterminii deiciat in terrorem.
(단테 알리기에리, Epistolae 91:1)
Latius opinione disseminatum est hoc malum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 6:7)
Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa Solis amor fuerat), stimulataque paelicis ira vulgat adulterium diffamatumque parenti indicat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:1)
Quibus patefactis ac diffamatis longe lateque miraculis, multi per dies locum frequentare illum, et sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque coeperunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X. 1:4)
Moxque peragrata insula tota, quaquauersum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur, atque audiebatur, rectum uiuendi ordinem, ritum celebrandi paschae canonicum, per omnia comitante et cooperante Hadriano disseminabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.5)
ac longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non differendam scelerum suorum paenitudinem prouocauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION