라틴어 문장 검색

Et quoniam questiones iste pre omnibus difficiles videbantur, quanto earum maior extiterat gravitas, tanto solutionis earum censebatur maior subtilitas.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 1:4)
" Sed, certe, multo difficilius erat cum ipso contendere Christo, ad quem tamen audiendum Nichodemus iuxta legis sanctionem invitabat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:12)
Quo enim fides nostra, id est Christiana, inquiunt, difficilioribus implicita quaestionibus videtur, et ab humana ratione longius absistere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:8)
Quorum quanto subtilior videtur inquisitio, tanto difficilior ad solvendum, et ad perturbandam fidei nostrae simplicitatem facilior invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:10)
Quod diligenter beatus attendens Augustinus cum difficillimum de Trinitate illum exponere vellet locum, quod videlicet Evangelista Joannes exorsus est, dicens [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:13)
ad exemplum difficilis non impossibilis trahit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:18)
Pronomen enim, quis, in Scripturis sanctis, non pro impossibili, sed pro difficili semper accipitur, ut ibi:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:20)
Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:28)
Ratione quippe magis haeretici sunt quam potestate coercendi, cum juxta sanctorum Patrum auctoritatem, fideles quoque quibus "omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28)," eorum disputationibus exercitati, vigilantiores atque cautiores reddantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:8)
Utamur ergo haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes vigilantiores et cautiores simus, etsi eos ad salutem revocare non possumus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:14)
Pronomen enim quis in Scripturis sanctis non pro impossibili, sed difficili ponitur, ut in "Generationem ejus" id est Christi, "quis enarrabit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:3)
Difficile fortasse, imo impossibile est homini hoc disserere, et ei maxime qui in omnibus quae astruit per humanas rationes satisfacere contendit, et cum de re aliqua singulariter quidquam discutit, quod ad ejus proprietatem pertinet, aliarum id rerum multitudine nititur confirmare, cum videlicet unaquaeque res proprium quiddam habeat, per quod a caeteris omnibus differt, nec facile sit dissimilitudinem in caeteris assignare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:5)
Cunctae res difficiles, non potest eas homo explicare sermone, et alta profunditas, quis inveniet eam?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:6)
Et difficile aestimabimus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, inveniemus cum labore.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:12)
quia luce clarius novi quod docto in amoris doctrina cautior tibi erit in amore processus, tuae prout potero curabo postulationi parere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION