라틴어 문장 검색

Ac de alvo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, eaque vi frigoris sanguine caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul ut qui timent, sanguine ex ore decedente, pallescant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 5:1)
Is autem, inquit, sanguis et caldor in intuma coactus movet plerumque alvum et incitat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 6:1)
Mersit immani Polyphemus aluo;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 10:1)
Cassius Longinus, in Hispania pro praetore provinciae ulterioris obtinendae causa relictus, sive consuetudine naturae suae sive odio quod in illam provinciam susceperat quaestor ex insidiis ibi vulneratus, magnas odi sui fecerat accessiones, quod vel ex conscientia sua, cum de se mutuo sentire provinciam crederet, vel multis signis et testimoniis eorum qui difficulter odia dissimulabant animum advertere poterat, et compensare offensionem provinciae exercitus amore cupiebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 48:2)
Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar continuato diem noctemque opere in flumine avertendo huc iam rem deduxerat, ut equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent flumen transire, pedites vero tantummodo umeris ac summo pectore exstarent et cum altitudine aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur.
(카이사르, 내란기, 1권 62:1)
magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sensit, ac neque vomitu stomachum neque purgatione alvum sollicitet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium214)
quod in iis verum est, quibus alvus facile nec tuto resolvitur quique facile inhorrescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장24)
alios adstricta, alios resoluta alvus exercet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장50)
itemque alvum firmare is, cui fusa, solvere is, cui adstricta est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장55)
contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장58)
Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장113)
Quibus iuvenibus fluxit alvus, plerumque in senectute contrahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장124)
6. Quem vero frequenter cita alvus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장1)
at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens alvus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장14)
neque ieiuno neque cenato vomendum est, neque movenda alvus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION