라틴어 문장 검색

ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
Si officiose quisquis cecidit patrem possit absolui, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio nisi praemio fuerit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 9:11)
aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane poena vel praemio sit, aut de modo praemii poenaeve, qui tam maior quam minor culpari potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 82:4)
"Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:8)
Acuent ad bonas artes iuventutem adulescentibus quoque, digni sint modo, tanta praemia constituta;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 5:2)
"Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno res Romana valet et praeside pendet ab uno, praemia (sunt promissa mihi dignoque nepoti!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 92:2)
iam dea laudatae dederat mala praemia formae colle sub Idaeo vincere digna duas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:496)
"Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis praemia posse rear solvi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:4)
Hic Nisus, "Si tanta" inquit "sunt praemia victis, et te lapsorum miseret, quae munera Niso digna dabis, primam merui qui laude coronam, ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 14:4)
id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine, quod ingens exsudandum esset, praemium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 143:2)
neque enim dignum videbatur famem hostium opperiri, poscebantque pericula, pars virtute, multi ferocia et cupidine praemiorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장6)
Scio enim quod, si homo quisquam in orbe propter fidei puritatem et promptum serviendi affectum vestrum dignus inveniretur promereri solatium et vestram gratiam pro suis meritis impetrare, apud vos ego prae omnibus maioribus praemiis merebor honorari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:15)
Eum autem qui plus servit et obsequia plura facit praemiis esse maioribus dignum quam qui pauciora laudabilia fecit, ex eo satis est manifestum quod tam in coelestis curia regis quam etiam principum terrenorum omnes cernimus iuris istius peritia censeri, ut qui plus servit maiora praemia ferat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:7)
o res digna, Deus, 2 quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat, lucem, qua tribuis nil pretiosius, lucem, qua reliqua praemia cernimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae42)
Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit (hic enim est verus Prometheus), qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinavit, exinde quae signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres, per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinaverit, quae ignoratis et desertis et observatis his praemia destinarit, ut qui producto aevo isto iudicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis et reformatis et recensitis ad utriusque meriti dispunctionem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION