라틴어 문장 검색

Licet aviditati meae nimis ista sit molesta dilatio, ad hoc tamen non solum tempus coenae, cui deesse non permittimur, sed etiam multorum, quibus debitor tui es, exspectatio satis onerosa compellit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:47)
si cuiusquam malitia famam tuam fuerit persecuta, et ille nullius ad credendum adducatur suggestione, nulla moveatur suspicione, nulla dubitatione turbetur;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:6)
Porro dissimulatio dispensatoria quaedam est, vel poenae, vel correptionis dilatio, sine consensu interiori, pro loco, pro tempore, pro persona.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:19)
Dum haec excusatione via reginae aditum mihi pararet favorabilem, [0447B] ejusque gratiam favorabilius mereretur, insuper majora audiendi mihi compararet fiduciam, cujusdam meae dubitationis ambiguum, quod nimiae inquietationis impulsu meae mentis conturbabat hospitium, ejus exponens examini, in haec verba quaestionis exivi:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:6)
Si in affectuoso mentis affectu colligere, et in pectoris armario thesaurizare velles quod dicerem, tuae dubitationis labyrinthum evolverem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:3)
O rerum omnium mediatrix, nisi vererer mearum quaestionum copia tuae benevolentiae fastidium provocare, alterius meae dubitationis tenebras luci tuae distinctionis exponerem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:4)
Imo, omnes tuas quaestiones non solum adolescentes, verum etiam vetustatis rubigine antiquas, audientiae meae communices, ut nostrarum solutionum firmitate, tuarum dubitationum tranquilletur impulsus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:6)
An interrogationem, quae dubitationis facie indigna est, usurpando, quaestionis vestis imagine?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:2)
Jam mearum dubitationum fluctus tuarum solutionum serenitate sedati, meae menti interpellandi largiuntur inducias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:6)
Ejus formae specialis insignitas, habitus [0475A] specificati curialitas, gestus individualitas, Largitatis dum promulgarent adventum, nomen in salutatione resultans, ejusdem rei fidem a nube dubitationis excepi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:14)
Imperator autem, intelligens regionem depopulari, Rudolfum Peel de Lan et Rotgerum, filium Dagoberti, viros disertissimos, de terra et cognatione Francigenarum, duci misit, rogans ut a praeda regni sui et vastatione cessaret exercitus, et captivos quos petebat sine dilatione redderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:1)
Abducto ergo jam obside filio imperatoris, ac in potestatem ducis suorumque fideli custodia constituto, dux sine dilatione navigio per brachium maris Constantinopolin advectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:6)
Et idcirco vos omnis invitat societas ad ferendum auxilium, nulla vos mora aut dilatio impediat aut retardet.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:7)
Hac audita miseria et Turcorum audacia, dux per universa agmina jussit cornua perstrepere, socios commonere universos et arma capere, signa erigere, [0436A] sociis sine ulla dilatione aut requie subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:1)
Baldewino duce sic exaltato et militari actione divulgato, Balas, qui et ipse princeps et invasoc praesidii civitatis Sororgiae erat, duci Baldewino legationem misit, quatenus exercitu adunato, ad civitatem, quae a praesidio et montanis distabat et rebellis adhuc resistebat, descenderet, et praesidium in ejus manu, civibus et urbe superatis, absque dilatione [0452C] reponeret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION