라틴어 문장 검색

Neque satis, inquit, habuit quod eum in occulto vitiaverat, quin eius famam prostitueret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 5:2)
nigro alvum, quae inferior vocatur, dilui, utriusque esse hanc vim, ut noxios in quibus causae morborum sunt extrahant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 5:4)
Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:2)
Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 7:1)
Is nos aquam multam ex diluta nive bibentes coercebat severiusque increpabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 4:1)
Quod vero dixi videri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum quod ita de iniuria poenienda scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 13:1)
Non omnino omnes, mi Favorine, iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium grave pondus aeris fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 32:2)
quin et easdem diluere et expiare connixus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:19)
Dignitatem enim regalem diluit nobilitas et vulgi oculos a prosapia regia aliquantulum avocat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:5)
Super lateres coria inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset.
(카이사르, 내란기, 2권 10:8)
Eodem vero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab iisdem opem posci solitam verique simile est inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque luxuria vitiarant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium8)
Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua vel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moveat urinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장21)
Solet etiam prodesse post varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장27)
Bibere huic adsidue vinum dilutum leve quam aquam magis expedit, ut, cum caput gravius esse coeperit, sit quo confugiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장21)
Diluta quoque atque alba vitiosa est, sed in phreneticis maxime.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION