라틴어 문장 검색

Praelia multa, quibus interfuit, et quorum pars magna erat, longum esset dinumerare.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.124)
Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu, quandoquidem longos obitus exorta revisunt, cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:8)
nam penitus veniens Aegypti finibus ortus, aeëra permensus multum camposque natantis, incubuit tandem populo Pandionis omni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:2)
Sic enim diversas ficos diligentiae suae more dinumerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:2)
Tu qui permensus ponti maria alta velivola Ennius in quarto decimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 10:2)
Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae, Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIX1)
permensi evecti, ut est contra pelagoque remenso inprovisi aderunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1572)
"Ob merita virtutis aut muneris deos habitos Euhemerus exsequitur, et eorum natales, patrias, sepulcra dinumerat et per provincias monstrat, Dictaei Iovis et Apollinis Delphici et Phariae Isidis et Cereris Eleusiniae."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:3)
Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:2)
Ex quo intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere centesimo et quadragesimo post mortem Numae primum Italiam Pythagoram attigisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 45:1)
centuriat Capuae, dinumerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:12)
Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) - vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:6)
de verbis enim componendis et de syllabis prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:1)
scilicet a tumulis et, qui periere, propinquis protinus ad vivos ora referre iuvat postque tot amissos, quicquid de sanguine restat, aspicere et generis dinumerare gradus, innocui veniant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권393)
Aeolis interea tantorum ignara malorum dinumerat noctes, et iam, quas induat ille festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION