라틴어 문장 검색

At ille, utpote intercepta cena profugerat prorsus ieiunus, mensam potius comiter postulabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:4)
at ille adulterarum omnium fortissimus insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque diruptus, maerens profugit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:7)
Nam proficisci et profugere et profundere et profanum et correpte dicimus, proferre autem et et proficere producte.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 6:1)
Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit misero cruciabilique exitu periit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 8:3)
8. Cum Perkinus hunc nuncium accepisset, coepit iterum se erigere, et cum consiliariis suis rem communicavit, ex quibus tres plurimum apud eum poterant, Hernus sercorum propola, qui obaeratus profugerat, Skeltonus scissor, et Astleius notarius.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:1)
Iste erro, cum Perkinus profugisset ad asylum, optavit potius habitum sacratum sumere quam loco sacrato se munire, atque vestitum eremitae induit, et illo habitu per regiones obambulabat donec detectus et deprehensus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:9)
Sed postquam dux negotio se implicaret episcopumque praecipuum sibi in tempestate gubernatorem navis fore sperasset, episcopus in scapham transiliverat et trans mare profugerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:9)
Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum ".
(불가타 성경, 스바니야서, 1장13)
Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 26:2)
Pompeio profugissent, cum … et ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneribus dandis in Italia detinetur, … quo facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem uniuscuiusque civitatis confugere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 1:2)
Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:13)
Nostri dum incendio detinentur, illi profugiunt et ab equitibus conciduntur.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:8)
saucius Pompeius naves viginti occupat longas et profugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:5)
Pompeius cum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:1)
Eo receptus, cum proelium nox dirimeret, tempestate magna velis profugit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION