라틴어 문장 검색

Unde quia nihil agi potuit dirimente magnitudine fluentorum, Marcianopolim ad hiberna discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 5:2)
hastasque crispando, cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, eisdemque antesignanis, per hirta dumis et aspera, magno virium nisu in editas sublimitates erepsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 12:2)
Quae imperator edoctus, ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudenti molliret, divisioni acquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 17:1)
Namque ut postea tempestive dicetur, et idem Maximinus sub Gratiano intoleranter se efferens, damnatorio iugulatus est ferro, et Simplicius in Illyrico truncatus, et Doryphorianum pronuntiatum capitis reum, trusumque in carcerem Tullianum, matris consilio, princeps exinde rapuit, reversumque ad lares per cruciatus oppressit immensos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 57:2)
Et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis (ut dabatur opinari) custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens, fatali lege discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 24:1)
Qui cum venissent Vagabanta, legionibus habilem locum, rapidos turmarum procursus hostilium in se ruentium acriter exceperunt inviti, operaque consulta retrocedentes, ne ferro violarent adversorum quemquam primi, et iudicarentur discissi foederis rei, ultima trudente necessitate, congressi sunt, confossisque multis, discessere victores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 3:1)
quibus in iudicio recitatis, ubi non lex non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuvenes aliique, membris omnibus capti, ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:2)
Cum essent hostes iam in contuitu, membris omnibus celeres, post missilia hinc inde crebrius iacta, committitur certamen asperrimum, interque gemitus mortis et vulnerum, audiebantur barbarorum ululabiles fletus captorum et caesorum, pugnaque dirempta plures agri populati sunt et incensi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 12:1)
Quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret impari, congressusque multitudini immensae cum paucis - tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos - amitteret universos, inter pudorem cedendi, pugnandique ardorem, gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 29:1)
Hi bipertiti per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob mores et modum efferatum vivendi, eandemque armaturam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 17:1)
Illud sane neque obscurum est neque incertum, infaustos transvehendi barbaram plebem ministros, numerum eius comprehendere calculo saepe temptantes, conquievisse , ut eminentissimus memorat vates, Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere, quam multae zephyro truduntur harenae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 6:2)
Hi numeri nondum experti, quid cum desperatione rabies valeret indomita, trusos hostes ultra Haemi montis abscisos scopulos faucibus impegere praeruptis, ut in locis desertis et solis inclusos, nusquam reperientes exitum, diuturna consumeret fames, et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his qui ad ultimum vexabantur exitium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 3:1)
Diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, incomposite discedentibus, residui omnes repetunt tentoria tristiores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 15:2)
Deinde collisae in modum rostratarum navium acies, trudentesque se vicissim, undarum specie motibus sunt reciprocis iactitatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:1)
Diremit haec numquam pensabilia damna, quae magno rebus stetere Romanis, nullo splendore lunari nox fulgens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION