라틴어 문장 검색

Concursus itaque armatorum, et cadentium gemitus, equorum flatus et tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis, nox diremit certamina iam tenebrosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 11:2)
Noctis itaque adventu proelio iam dirempto, refectisque viribus fessis, prope confinia lucis ductor egregius, in agminis quadrati figuram producto exercitu, cum comperisset occultantibus tenebris barbaros lapses, securus insidiarum per aperta camporum sequebatur et mollia, calcando semineces et constrictos, quos, vulneribus frigorum asperitate contractis, dolorum absumpserat magnitudo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 8:1)
Cuius in summitate occidentali montibus praeruptis Succorum patescunt angustiae, Thracias dirimentes et Daciam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 5:2)
Unde quia nihil agi potuit dirimente magnitudine fluentorum, Marcianopolim ad hiberna discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 5:2)
Valentinianus A. Rhenum transit, et Alamannos qui in celsissimos montes fugerant, non incruento utrimque certamine fundit fugatque.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장1)
Acri igitur partium spiritu, conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere collatis, quos latius sese pandens exercitus, infusis utrimque cornibus afflictabat, per fremitus territos, et equorum hinnitus, et tubas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 13:1)
Quae imperator edoctus, ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudenti molliret, divisioni acquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 17:1)
Inter moras tamen utrimque secus temptatis aliquotiens levibus proeliis, varioque finitis eventu, pactis indutiis ex consensu, aestateque consumpta, partium discessere ductores, etiam discordes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 4:1)
quibus in iudicio recitatis, ubi non lex non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuvenes aliique, membris omnibus capti, ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:2)
Cum essent hostes iam in contuitu, membris omnibus celeres, post missilia hinc inde crebrius iacta, committitur certamen asperrimum, interque gemitus mortis et vulnerum, audiebantur barbarorum ululabiles fletus captorum et caesorum, pugnaque dirempta plures agri populati sunt et incensi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 12:1)
Et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus implicati, foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam, caesi sunt absque his qui reperta copia discedendi supplici prece veniam (quam dari tempus flagitaverat) impetrarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 26:1)
Et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum viginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut assurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 47:1)
Hi bipertiti per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob mores et modum efferatum vivendi, eandemque armaturam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 17:1)
Ergo ubi utrimque acies cautius incedentes, gressu steterunt immobili, torvitate mutua bellatores luminibus se contuebantur obliquis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 11:1)
Iamque verrutis et missilibus aliis, utrimque semet eminus lacessentes, ad conferendas coiere minaciter manus, et scutis in testudinum formam coagmentatis, pes cum pede collatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION