라틴어 문장 검색

Robertus, comes Flandrensis, nulli illorum dispar in armis, divitiis et viribus, et comes Robertus, princeps Northmanniae, filius regis Anglorum ferocissimus, armis rebusque militaribus ditissimus, juxta praedictos in obsidione ejusdem urbis in ordine locati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:7)
Gerardus de Gorna, Gothardus, filius Godefridi, juvenis clarissimus, Rudolfus, ditissimus copiarum, dominus Alenus, cognomine [0424A] Ferrans, Conanus quoque, ambo principes Britannorum, Reinoldus de civitate Belvaciae, Walo de Calmont, Willhelmus de Montpelir, viri imperterriti, fixis papilionibus cum caeteris praefatis in circuitu urbis consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:5)
Hi quatuor ammiraldi ex triginta civitatibus, quae in circuitu longe lateque ad Antiochiam pertinentes, regi Darsiano tributariae suberant, quatuor ditiores dono et gratia Darsiani in beneficio tenent, singuli singulas centum castellis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:10)
Amasa alter de Curzh terra amplissima et ditissima, virisque sagittariis abundans, similiter ex regis mandato adesse commonetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:11)
inter quos fortissimi et ditissimi sua in terra principes asino insidentes certamen inierunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:3)
Eguit pariter Robertus, ditissimus et potentissimus princeps pinguis Flandriae quem saepius in exercitu mendicasse asserunt, qui affuerunt et oculis inspexerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:4)
Carpenel quid ageret non melius hac hora sensit, quam ut a civitate cum omnibus suis migraret, et ad castellum validissimum ac ditissimum, quod dicitur ad S. Abraham, versus montana et civitates Sodomae ac Gomorrhae hoc tempore declinaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:3)
ecclesiam etiam ejusdem sepulcri, sicut dignum est, thesaurizare nos non pigebit, et auro ditiore, gemmis vel opere exaltare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:7)
Interea Hugo de Tabaria, accitis copiis ducentorum [0658A] equitum, peditum vero quadringentorum, secessit in terram Grossi Rustici, nomine Suet, ditissimam auro et argento, armentis fecundissimam, conterminam regioni Damascenorum, ubi inauditas opes et armenta depraedatus est, quae sibi ad obsidionem Sagittae sufficerent, de quibus etiam regi et sociis largiter impertiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:1)
Ditiori ne fueris socius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:9)
Regnantis enim facultas ita fit ditior cum remittit, et acquirit nobilesthesauros fame, neglecta utilitate pecunie.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 94:1)
nam etqui ab omnibus accipiunt, omnibus sunt ditiores.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:16)
Ne respicias ditiorem te, ne in Deum pecces, sed respice pauperioremte, et inde grates Deo redde.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 138:2)
Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens, et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, erepta ipsis barbaris tela eorum vitalibus immergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram, vel miseratus supplicantem abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 52:1)
Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, asserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION