라틴어 문장 검색

Nec vero quisquam privatus erat disceptator aut arbiter litis, sed omnia conficiebantur iudiciis regiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 5:2)
sic enim praescripsimus iis, quibus ea negotia mandavimus, ut omnibus in rebus, quae in aliquam controversiam vocarentur, te arbitro et, quod commodo tuo fieri posset, te disceptatore uterentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 26 2:2)
noster eris, mihique haec edissere vera roganti:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:4)
tantum hoc edissere, quo me aegrotare putes animi vitio.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:16)
neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, Si, Caesar, ex omnibus , qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 389:2)
nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 45:1)
citius interea mihi edissere ubi sit natus, ubi frater tuus.
(세네카, 아가멤논 17:32)
Edissere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:21)
Edissere agedum, flamma quo victa est modo?
(세네카, Hercules Oetaeus 24:11)
edissere agedum, quo cadat fato parens.
(세네카, 오이디푸스 10:13)
adstupet tibi epistulas interpretari curva Germanorum senectus et negotiis mutuis arbitrum te disceptatoremque desumit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 3:2)
Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intellegetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:1)
Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 12:1)
qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se, quod id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium, cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum quae constituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 514:3)
nostra certamina, Romani, non verba legatorum nec hominum quisquam disceptator, sed campus Campanus, in quo concurrendum est, et arma et communis Mars belli decernet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 327:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION