라틴어 문장 검색

Ne confidatis secreta, nec his retegatis, Cum quibus egistis pugnae discrimina tristis!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:26)
Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:19)
scrutari si vera velis, fera nuntia Martis ora sub Augusti casurum prodidit hostem, utque manus utero virides patuere retecto, Romula post ruptas virtus sic emicat Alpes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:87)
dextrum nuda latus, niveos exerta lacertos, audacem retegit mammam, laxumque coercens mordet gemma sinum;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:37)
insidias retegunt et in ipsa cubilia fraudum ducunt ceu tenera venantem nare Molossi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:97)
Tum [decreta] dona et grates deis decernuntur, propriusque honos Soli, cui est vetus aedes apud circum in quo facinus parabatur, qui occulta coniurationis numine retexisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장1)
Vettium pignoribus captis et direpta supellectile male mulcatum ac pro rostris in contione paene discerptum coiecit in carcerem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 17장 2:2)
pridie autem easdem Idus auem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem uolucres uarii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 3:1)
Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 1:1)
propter quae, ut Romam rediit, paene discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 2장 1:3)
cum discerpi senatorem concupisset, subornauit qui ingredientem curiam repente hostem publicum appellantes inuaderent, graphisque confossum lacerandum ceteris traderent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 28장 1:3)
sed deterritum putant, ne prius quam in forum perueniret discerperetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:5)
quod cum fieret, euenit ut repentina tempestate deiecto funere semiustum cadauer discerperent canes, idque ei cenanti a mimo Latino, qui praeteriens forte animaduerterat, inter ceteras diei fabulas referretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 3:5)
Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 9:1)
quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION