라틴어 문장 검색

Libyn domuit, aurea poma tulit, Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo, Addidit Arcadio terga leonis apro, Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua, Fecundam vetuit reparari mortibus hydram, Hesperias Tusco lavit in amne boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI2)
Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos Mensarumque pedes non timet Hermogenes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII8)
Bis Cotta soleas perdidisse se questus, Dum neglegentem ducit ad pedes vernam, Qui solus inopi praestat et facit turbam, Excogitavit - homo sagax et astutus - Ne facere posset tale saepius damnum:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXVII1)
Defuerit si forte puer soleasque libebit Sumere, pro puero pes erit ipse sibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXV Soleae lanatae1)
sane flaminicae non licebat neque calceos, neque soleas morticinas habere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5185)
et cum sibi imperium posceret nec acciperet, ideo quod nihil praestabat, sicut eius pater praestiterat zonam eis transmittendo, cum antehac discincti essent, ostendit scutum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7965)
discinctos vel habitum eorum ostendit, qui usque in talos fluebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7243)
aut 'discinctos' dixit inhabiles militiae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7248)
Sallustius soleas festinate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4254)
mihi crede, in sinu est neque ego discingor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 1:4)
non pudet ad morem discincti vivere Nattae?
(페르시우스, 풍자, satire 326)
esto, dum ne deterius sapiat pannucia Baucis, cum bene discincto cantavcrit ocima vernae.
(페르시우스, 풍자, satire 417)
"solea, puer, obiurgabere rubra, ne trepidare velis atque artos rodere casses!"
(페르시우스, 풍자, satire 5112)
lepus et solea est allata.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:25)
Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION