라틴어 문장 검색

frons discolor auro germinat et spatio summas aequantia fagos cornua ramoso surgunt procera metallo.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:149)
ita si discolores pilos asinus in palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:3)
Una eademque ratio est in crythraeis et nigris arietibus, quorum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor lanae, multoque minus ipsa universitas tergoris maculis variet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 2:1)
Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 4:1)
ludos circensis eburna effigies praeiret neve quis flamen aut augur in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장4)
cognitis dehinc Ptolemaei per id bellum studiis repetitus ex vetusto more honos missusque e senatoribus qui scipionem eburnum, togam pictam, antiqua patrum munera, daret regemque et socium atque amicum appellaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장5)
intraque lectus eburneus auro ac purpura stratus et ad caput tropaeum cum ueste, in qua fuerat occisus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 1:2)
Incitato equo, cuius causa pridie circenses, ne inquietaretur, uiciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e gemmis domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius inuitati acciperentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 3:1)
sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:3)
cenationes laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 2:2)
Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat equis virisque non auro, non discolori veste, sed ferro atque aere fulgentibus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 29:1)
incita cristas aura quatit, variis floret via discolor armis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 595:1)
discolor hastatas effudit Hiberia turmas, quas Otaces, quas Latris agunt et raptor amorum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 126:1)
nec levior comitatur Aron, horrentia cuius discolor arma super squalentesque aere lacertos
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 550:1)
Fiant ei litterae vel buxeae vel eburneae et suis nominibus appellentur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION