라틴어 문장 검색

apud maiores 'etiam' consentientis fuerat, quod tamen in his recentibus idoneis non invenitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3738)
"Anaxagorae vero discriptio et motus infinitae mentis deus dieitur, et Pythagorae deus est animus per universam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium vita carpatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:17)
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:1)
Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:2)
simplicem praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:3)
manus umeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis sententiisque consentiens];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장3)
at vero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit amicorum greges!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 85:5)
qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci πολιτικόν, graviter et copiose esse tractatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 7:2)
quibus rebus vita consentiens virtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae congruens existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 89:4)
Inde Anaxagoras, qui accepit ab Anaximene disciplinam, primus omnium rerum discriptionem et modum mentis infinitae vi ac ratione dissignari et confici voluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 26:3)
quid enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus si nihil conprehendendum est, quid reliqua discriptione omnium corporis partium, in qua nihil inane nihil sine causa nihil supervacuaneum est, itaque nulla ars imitari sollertiam naturae potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:3)
Quid vero tanta rerum consentiens conspirans, continuata cognatio quem non coget ea quae dicuntur a me conprobare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:1)
Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet, hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:3)
similisque est privatarum possessionum discriptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 29:3)
Est autem eius discriptio duplex;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION