라틴어 문장 검색

atque illa simulationum nescia, cum propter discumberet, non vultu aut sermone flecti, nullos attingere cibos, donec advertit Tiberius, forte an quia audiverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장2)
nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장9)
ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장7)
Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus ante metum et rumorem interficitur cum epulandi causa discumberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장11)
circumdati interim custodia qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt, postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro epulis consularibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장5)
discubuerat Vitellius Ticini adhibito ad epulas Verginio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장3)
conuiuatum assidue per prouincias duobus tricliniis, uno quo sagati palliatiue, altero quo togati cum inlustrioribus prouinciarum discumberent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 48장 1:1)
in qua deorum dearumque habitu discubuisse conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi uersus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 1:2)
conuiuia nonnumquam et serius inibat et maturius relinquebat, cum conuiuae et cenare inciperent, prius quam ille discumberet, et permanerent digresso eo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:4)
repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad discumbendum adhortatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:3)
Conuiuia agitauit et ampla et assidua ac fere patentissimis locis, ut plerumque sesceni simul discumberent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 32장 1:1)
Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper epulatus convivio egreditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 13:1)
discumbitur altis porticibus;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 202:2)
gramineis ast inde toris discumbitur, olim Hister anhelantem Peucen quo presserat antro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 269:1)
"Et cum facta esset hora discubuit, et duodecim apostoli cum eo". 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION