라틴어 문장 검색

quod ut fiat, Disce et odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:2)
ut si in Graecia natus esses, ubi ludicras quoque artis exercere honestum est, ac tibi Nicostrati robur ac vires di dedissent, non paterer inmanis illos et ad pugnam natos lacertos levitate iaculi aut iactu disci vanescere, sic nunc te ab auditoriis et theatris in forum et ad causas et ad vera proelia voco, cum praesertim ne ad illud quidem confugere possis, quod plerisque patrocinatur, tamquam minus obnoxium sit offendere poetarum quam oratorum studium.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 5:2)
disce miles militare:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 2:3)
Quamuis, Scaeua, satis per te tibi consulis et scis,quo tandem pacto deceat maioribus uti,disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut sicaecus iter monstrare uelit;
(호라티우스의 첫번째 편지, 171)
immo apostoli disce sententiam, qui ait:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:2)
Crebrius lege et disce quam plurima.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:10)
Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Proverbia, et monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:13)
Multo tempore disce, quod doceas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:2)
his ferri grave ins erit ipse per omne Fasque nefasque rues Lassare, et disce sine armis Posse pati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:56)
A Chione saltem vel ab Iade disce pudorem:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV3)
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I2)
'crudelis, perfide, praedo, A nostra pueris parcere disce lupa!'
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV5)
Laurigeros domini, liber, intrature penates Disce verecundo sanctius ore loqui.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, I1)
Appia, quam simili venerandus in Hercule Caesar Consecrat, Ausoniae maxima fama viae, Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris, Disce:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI1)
Splendida cum volitant Spartani pondera disci, Este procul, pueri:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXIV Discus1)

SEARCH

MENU NAVIGATION