라틴어 문장 검색

Detrahe quin oculos, spectator, et ora nitentem Si poterint perferre diem, medium inspice murum, Qua sedet orta Deo proles, Deus ipse, sereno Lumine perfusus, radiisque inspersus acutis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:2)
Suspiciosum quippe semper curiositas comitatur, quae continuos ei stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis ei materias subministrat.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:7)
Inter dispares quippe mores, ut beatus ait Ambrosius, amicitia esse non potest;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:3)
In hoc etenim opere litteralis sensus suauitas puerilem demulcebit auditum, moralis instructio perficientem imbuet sensum, acutior allegorie subtilitas proficientem acuet intellectum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:9)
Par facies habitusque pares, par gestus in illis, Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:8)
Quomodo diversas species uox induit una, Quam gravis accentus infra demittit, acutus Erigit, in gyrum fert circumflexus eandem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:27)
Ergo decora, decens, gracilis, subtilis, acuta Pollet et in uultu monstratur copia mentis, Nam uultus noster liber est et littera cordis Nuncius, interpres uerax animique figura.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:4)
Speraque Luciferi motu leuis, ocior aura, Motu parturiens sonitum, lasciuit acuta Voce, nec in cythara Veneris plebea putatur Musa, sed auditis assensum iure meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:5)
Cum sint diuersi merito meritique resultet Splendor inequalis, lux dispar, gaudia cunctis Equa manent risusque pares, ubi dissona merces.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:5)
Hic uidit angelice plebis superique senatus Miliciam, palmamque simul dulcesque triumphos Sanctorum, meritum dispar fructusque laborum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:23)
Hic duo decurrunt fluuii quos diuidit ortus Dissimilis, dispar uultus, diuersa coloris Forma, sapor uarius, distans substancia fontis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:19)
Postquam turba furens, gens dissona, concio discors, Plebs dispar, populus deformis sedibus illis Insedit, dum murmur adhuc percurreret aures, Dans tumidas uoces et uerba loquencia fastus, Allecto prorumpit in hec:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:1)
Silva, nunc frondium crinibus capillatur, nunc acuta hiemis novacula decalvatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:25)
Ecce, super hominibus acuta Veneris febre languentibus, aerumnosae lamentationis carmen cecini querulosum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:65)
[0477D] Cum dulci strepitu ructabant organa ventum, Dividitur juncta, divisaque jungitur horum Dispar comparitas cantus, concordia discors, Imo dissimilis similis dissensio vocum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION