라틴어 문장 검색

Tamen quia hostiles ballistae ferratis impositae turribus, in humiliora ex supernis valentes, ut loco dispari ita eventu dissimili, nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera, cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 5:1)
Ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum ex more, ambo digressi, diei residuum animis egere disparibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 11:2)
Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos, monebat civilius, ut discordiis consopitis, quisque nullo vetante, religioni suae serviret intrepidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 3:1)
unde suspicit sidus arctoum, homines alit linguis et moribus dispares:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 11:3)
Et dispar est tractuum diversorum ingenium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 65:2)
Quod genus gemmae etiam in Britannici secessibus maris gigni legique (licet dignitate dispari) non ignoramus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 88:1)
eo vigore, licet in negotio dispari, quo Epaminondas ille dux inclitus letaliter apud Mantiniam saucius et revectus ex acie cura quaerebat sollicita scutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 8:2)
His ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe, etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, exstincto quem verebatur, turbine concitato calonum, ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 8:1)
Namque sellulariis quaestibus inescati, inter se hostiliter dissident, et abrupta maledicendi ferocia (ut dictum est) multos offendunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 20:2)
Tunc profectus et paululum commoratus ille perducit immanem quendam iuvenem, uti fuerat pollicitus, nescio an ulli praesentium comparandum (nam praeter ceteram corporis molem toto vertice cunctos antepollebat et ei commodum lanugo malis inserpebat) sed plane centunculis disparibus et male consarcinatis semiamictum, inter quos pectus et venter crustata crassitie reluctabant.
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:1)
Hoc idem Favorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis benivoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum viam sibi ad utriusque concordiam muniant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 6:1)
Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 9:2)
duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit, et matribus diversos et aetatibus longe dispares.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 8:1)
Sed quaero an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit 'manubias' et 'praedam,' si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 5:1)
tamquam quod forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursus volueris, non ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, λογικα` ζῶα, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION