라틴어 문장 검색

ac tantum doctrina potuit ut in dispari numero nulla transversa hosti obiceretur, nullius remi detergerentur, sed semper venientibus adversae occurrerent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:10)
equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 16장2)
Eporedorix Aeduus, summo loco natus adulescens et summae domi potentiae, et una Viridomarus, pari aetate et gratia, sed genere dispari, quem Caesar ab Diviciaco sibi traditum ex humili loco ad summam dignitatem perduxerat, in equitum numero convenerant nominatim ab eo evocati.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 39장1)
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae, adsiduus ludis, avidus splendere lavacris nec soles imbresve pati, multumque priori dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas, dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:237)
Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:10)
neque dispar apud Coos antiquitas, et accedebat meritum ex loco:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장3)
et erat iuvenis haud dispari aetate, quibusdam Caesaris libertis velut adgnitus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장2)
Nec dispares Trebelleni Rufi et Sextii Paconiani exitus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장1)
Pollio haud disparibus verbis ac nuper Vitellius censet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 9장2)
sed in regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae mari remeabant in litora Taurorum delatas circumvenere barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium interfectis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장7)
neque dispari eventu pugnatum a legione, cui Caesius Nasica praeerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장10)
Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes compo- suisset iis libris quibus nomen codicillorum dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장1)
Par inde exultatio disparibus causis consecuta impetrato Tigellini exitio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장1)
auxilia utrique cohortium alarumque et classes regesque ac nomen dispari fama celebre.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장8)
contra Vitelliani, quamquam numero fatoque dispares, inquietare victoriam, morari pacem, domos arasque cruore foedare suprema victis solacia amplectebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION