라틴어 문장 검색

Laxati vero per devia montium, propter Turcorum [0501A] insidias, iter sine requie habuerunt, quousque in Alexandriam minorem profecti sunt, ubi Stephanus Blesensis, ab obsidione Antiochiae sequestratus causa infirmitatis, morabatur, eventum rei et finem sociorum illic auditurus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:2)
Gastus de civitate Bordeiz cum triginta viris, gnaris certaminis et insidiarum, clam subtractus ab exercitu, sicut erat providus, sciens vires appropinquantium peregrinorum adhuc latere cives et milites Jerusalem, per confinia ejusdem urbis cum suis frena laxat, praedas undique contrahit et abducit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:6)
Unde ambo, admistis sociorum copiis, fortiter in terga adversariorum equos laxant, usque ad portam urbis Jerusalem eos in fugam remittentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:11)
Nam Christiani sic neci totum laxaverant animum, ut non sugens masculus aut [0552D] femina, nedum infans unius anni vivens manum percussoris evaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:7)
Promotus ergo consilio et benevolentia omnium Christianorum, turrim David regis quam ipse Reymundus, laxatis fugae Sarracenis, invaserat, requisivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:3)
Tandem imperato humili eorum excusatione placatus, omnia quae sibi fuerant illata, per intercessionem tantorum principum cum omni benevolentia cordis peregrinis laxavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:8)
Mane vero cujusdam sextae feriae exorto, laxatis equis et frenis, in impetu magno et cornuum stridore vociferantiumque [0668C] tumultu Ascalonitarum castra invadit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:4)
Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:10)
Ex Sarracenis alii decollati, alii innumerabili pretio redempti et laxati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:18)
Unde quidam philosophus dixit, "Ne moreris incivitate regis, dispensa cuius maior fuerit et redditus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:17)
Et Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Que habes, non apud tetamquam aliena, sed pro te tanquam tua et dispenses et utaris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:6)
Verum pro locis, rebus, causis et temporibus dispensanda est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:9)
"Siprudens es, animus tuus tribus temporibus dispensetur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 147:4)
XXVI. Exemplum de duobus fratribus et regis dispensa.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 174:1)
Dictum namque fuit quod quidam rex suorum communi assensu procerum cuidamsuo familiari, quem antea cognoverat in saecularibus esse prudentem, totiusregni habenas commisit, qui totius provinciae redditus susciperet, placitatractaret, domum domusque ministros et dispensas ordinaret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION