라틴어 문장 검색

si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes dissolvendam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:11)
de rationis enim consilio, tale contradictionis duellum inter hos pugiles ordinavi, ut, si in hac disputatione, ad redargutionem ratio possit sensualitatem inclinare, antecedens victoria praemio consequente non careat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:35)
[0458B] Sed quia tantas Parcarum argutas oppositiones Venerem novi agonistae disputationis ingressuram conflictum, alicujus tergiversatione fallaciae Venus ab Atropos coarctantes conclusionis subtimeret argutias, ipsam disciplinam docendo juxta quae dissertivae disciplinae praecepta suarum argutionum formas excederet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:24)
Et quomodo in adversarii argutionibus fraudulentis, fallaciae latibulum inveniret, ut disputationis agoniam contra adversariae partis insidias posset securius celebrare, et per instantiam similia oppositionum argumenta refellere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:25)
- De prodigio coelitus ostenso, et de variis super hoc conjecturis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 49:2)
et ideo ad hanc non pervenitur nisi per coniecturam, et oportet astronomum in ista parte secundum aliquid physicum esse et ex signis physicis coniecturari.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:5)
Per hos igitur montes Christus advenit, comprimens Evangelicis disputationibus feroces istius corporis motus, atque illam altitudinem cordis, et se extollentem superbiam obedientia et humilitate sui destruens:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:13)
ita ergo et sapiens verbis ac disputationibus, tamquam medicus medicamentis, contrarias curare desiderat passiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:6)
Numquam enim vir hujusmodi a virtute disjungitur, nec cum ex ore emittit justitiam, disputationemque alterius virtutis inducit, virtute se exuit, et imitanda aliis aequitate dispoliat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:6)
Hippocrates autem etsi Critiae non improbavit ingenium, nec disputationem ejus redarguit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:3)
Post multa itaque per deliberationes ambiguas actitata, stetit fixa sententia, abiectisque disputationibus irritis, ad imperium placuit Iulianum assumere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 3:2)
Adesse tempus existimo, pauca dicere quae de terrae pulsibus coniectura veteres collegerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 9:1)
Superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti, discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post compositas sedes, opesque congestas, fumo pelluntur, et turbulento sonitu cymbalorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 1:3)
Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur interdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 12:1)
In his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION