라틴어 문장 검색

Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in sanctis libris continentur plurimum valet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:9)
Meliores sunt grammatici quam haeretici.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:28)
haereticorum autem pro necessitate et tempore.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:3)
Non possunt schismatici, non possunt deesse haeretici, nec inter scorpiones et serpentes tutum patebit iter, sed semper ad probationem vel excitationem fidelium habebit mater Ecclesia sub Christi nomine multos quos coleret Antichristos, pro quibus ingemiscens quotidie dicat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:11)
Haeretici si in Ecclesia essent, nihilominus errarent:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:12)
Utamur ergo haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes vigilantiores et cautiores simus, etsi eos ad salutem revocare non possumus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:14)
cum pravitatis haereticae doctrina est propagata Ecclesiae, nam antea simplici tantum fide vigebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:18)
Haereticorum ergo occasione propagati sunt doctores in fide, et per acumen haeresum hodie creverunt magistri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:19)
Quanquam desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:26)
Constituendae ergo sunt insolentes adversus Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:39)
quid restat nisi ut aeque tam falsa quam vera praedicantibus acquiescamus, et illam Fausti haeretici defensionem praetendamus, qua se ab impugnatione fidelium protegere, et ipso per prophetam ac eorum sententiam nititur confutare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:4)
Quisquis etiam in hac vita, ea quae de Trinitate dicuntur, non posse intelligi arbitratur, profecto in illum Montani haeretici labitur errorem, quem beatus damnans Hieronymus in prologo Commentariorum Isaiae sic ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:14)
IV. Ad haereticos venio qui quanto domesticiores, tanto pejores, civilibus bellis inquietare Ecclesiam non cessant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:1)
nullos in tantam olim insaniam prorupisse haereticos quisquam audierit, quanta nonnulli contemporaneorum nostrorum debacchati sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:3)
Ergo mihi nullum in disputatione praesenti reservatur auxilium nisi vobiscum pleno sermone certare, atque disputando cognoscere utrum vos deceat vel non mihi vestrum denegare amorem, si eum in neminem alium expendistis amantem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION