라틴어 문장 검색

Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis
바오로는 늘 하던 대로 유다인들을 찾아가 세 안식일에 걸쳐 성경을 가지고 그들과 토론하였다. (불가타 성경, 사도행전, 17장2)
Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: " Quid vult seminiverbius hic dicere? "; alii vero: " Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse ", quia Iesum et resurrectionem evangelizabat.
에피쿠로스 학파와 스토아 학파의 몇몇 철학자도 바오로와 대담을 나누었는데, 어떤 이들은 “저 떠버리가 도대체 무슨 말을 하려는 것인가?” 하기도 하고, 어떤 이들은 바오로가 예수님과 부활에 관한 복음을 전하는 것을 보고 “이방 신들을 선전하는 사람인 것 같군.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 17장18)
quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
하물며 우리가 이렇듯 고귀한 구원을 소홀히 하면 어떻게 벌을 피할 수 있겠습니까? 이 구원은 처음에 주님께서 선포하신 것으로, 그것을 들은 이들이 우리에게 확증해 주었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 2장3)
Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,
내가 무슨 말을 더 해야 하겠습니까? 기드온, 바락, 삼손, 입타, 다윗과 사무엘, 그리고 예언자들에 대하여 말하려면 시간이 모자랄 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장32)
trēs hōrās rem disserēbant.
세 시간 동안 이 문제로 논쟁했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus domō discēdit10)
Quīntus in scholā sedēbat dum Orbilius dē poētā quōdam vetere disserēbat;
퀸투스가 학교에 앉아 있는 동안, 오르빌리우스는 어떤 오래된 시인에 대해 논하고 있었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit7)
Ego autem singulis diebus, antequam sederet concilium, in publico omnibus secundum quam scripseram fidem catholicam disserebam, et cum magna ammiratione omnes qui audiebant tam verborum apertionem quam sensum nostrum commendabant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 3:2)
Secundus liber Theologiae disserit ea quae de Trinitate primus liber proposuit, et ad testimoniorum auctoritatem intelligentiae commendat rationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 4:1)
Tertius liber superposita replicando diligentius de potentia, et sapientia Dei, et bonitate, in quibus Trinitas consistit, perfectius inquirit ac disserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 5:1)
Est itaque fides tam bonarum quam malarum rerum, et tam praesentibus vel praeteritis quam futuris, sicut in principio Enchiridion beatus disserit Augustinus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:5)
deinde positam, prout Dominus dederit disseramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:9)
Est itaque divina sapientia quaedam divina potentia, per quam videlicet Deus cuncta perfecte discernere atque cognoscere habet, ne in aliquo errare per inscientiam possit, secundum quod scilicet Verbum ipsum Dei de ipsa Patris substantia esse dicitur, quod est Filium ex Patre genitum esse, sicut postmodum ipso annuente plenius disseremus, cum ad hujus scilicet generationis modum exponendum ventum fuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:1)
Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII, 8.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:8)
Non est hoc disserere humani ingenii, sed solius Dei, cujus tamen spiritus in his fidelibus quos vult loquitur, ipso attestante qui ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:10)
Generationem ejus quis enarrabit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION