라틴어 문장 검색

Tales igitur amicitie sunt remissioneusus elevande, ut dicitur Catonem dixisse, et dissuende magis quam dissidende.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:24)
"Semper ab aliis dissensio incipiat, te autem reconciliatio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:7)
"Convivium est coagulum amicitie inter bonos, inter malos autem dissensio," ut quidam philosophus dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 2:1)
Inimicum tibi est corpus tuum quod repugnat menti tuae, cujus opera inimicitiae, dissensiones, lites, perturbationesque sunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:7)
Duae enim mulieres unicuique nostrum cohabitant, inimicitiis ac discordiis dissidentes, velut quibusdam zelotypiae contentionibus nostrae replentes animae domum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:11)
Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna, plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 3:1)
Qui incidentia parvi ducens cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito, remansit adscitoque rationali, quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 8:3)
absque dissensione, vel rerum appetitu novarum, impetrabitur facile quod postulatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 16:2)
Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos, monebat civilius, ut discordiis consopitis, quisque nullo vetante, religioni suae serviret intrepidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 3:1)
Quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 4:1)
His ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe, etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, exstincto quem verebatur, turbine concitato calonum, ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 8:1)
Unde postea contigit, ut vivus caperetur idem Arsaces, et Armeniae maximum latus, Medis conterminans, et Artaxata, inter dissensiones et turbamenta raperent Parthi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 12:3)
Procopio superato in Phrygia, internarumque dissensionum materia consopita, Victor magister equitum ad Gothos est missus, cogniturus aperte, quam ob causam gens amica Romanis, foederibusque longae pacis obstricta, tyranno dederat adminicula, bellum principibus legitimis inferenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 1:1)
Inter quos erat Terentius dux demisse ambulans semperque submaestus, sed, quoad vixerat, acer dissensionum instinctor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 2:2)
Namque sellulariis quaestibus inescati, inter se hostiliter dissident, et abrupta maledicendi ferocia (ut dictum est) multos offendunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION