라틴어 문장 검색

et, ut breviter coeptam dissimilitudinem finiam, ego veniam deprecor, ille expectat coronam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:15)
Adverterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liviam gravibus viris, haec iuventutis et quidem luxuriosae grege circumsidebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 6:2)
In qua tanta omnium dissimilitudine unus omnino Virgilius invenitur qui eloquentiam ex omni genere conflaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 5:4)
bello armantur equi hic 'bello' dativus est, et ratiocinatio divinationis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5401)
vitiosa est enim elocutio quae habet exitus similes, licet sit casuum dissimilitudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5042)
et dicit non esse in animis dissimilitudinem, sed in corporibus, quae prout fuerint vel vivacia vel torpentia, ita et animos faciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72419)
ex quo qua ratiocinatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 471)
sed postquam obiurgatione sua in naturalem pru- dentiam est reversus, caruit utique illa imaginaria voluptate, ubi nunc sibi se offuisse dicit per hanc ratiocinationem 'rusticus es, Corydon:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 585)
'al- terna' autem varia, propter musicam, cuius sonus varius invenitur ex pedum dissimilitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 142)
disparis enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:6)
sed quia sunt in Atticis alia aliis meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem Atticorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:2)
modo intellegatur, quae sit causarum distinctio ac dissimilitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:4)
et tamen est etiam aliqua cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e quibus constant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:4)
quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:1)
ita fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION