라틴어 문장 검색

29. His incitamentis claris [et] multis similibus
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM113)
Adstrepebat vulgus, diversis incitamentis, hi verberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus exprobrantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장1)
quaeque apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud infensos erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장10)
Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit quo promptius adversaretur, his ferme verbis usus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장1)
postremo paucis familiarium adhibitis sermo coeptus a Caesare, qualem ira et dissimulatio gignit, responsum a Pisone precibus contumacibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장5)
nullam aeque Tiberius, ut rebatur, ex virtutibus suis quam dissimulationem diligebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장4)
nec formam tantum et decora corpora set in his modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장4)
Scaurus, ut dignum veteribus Aemiliis, damnationem antiit, hortante Sextia uxore, quae incitamentum mortis et particeps fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장9)
valuit tamen utilitas, ut Abdum specie amicitiae vocatum ad epulas lento veneno inligaret, Sinnacen dissimulatione ac donis, simul per negotia moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장5)
Iam Tiberium corpus, iam vires, nondum dissimulatio deserebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장1)
Iam Messalina facilitate adulteriorum in fastidium versa ad incognitas libidines profluebat, cum abrumpi dissimulationem etiam Silius, sive fatali vaecordia an imminentium periculorum remedium ipsa pericula ratus, urgebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장1)
Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli incitamentis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장1)
unde orta miseratio manifestior, quia dissimulationem nox et lascivia exemerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장5)
Q. Volusio P. Scipione consulibus otium foris, foeda domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverticula veste servili in dissimulationem sui compositus pererrabat, comitantibus qui raperent venditioni exposita et obviis vulnera inferrent, adversus ignaros adeo ut ipse quoque exciperet ictus et ore praeferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장1)
quod si summa dissimulatione transmitterentur, quanto magis inanibus abstinendum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION