라틴어 문장 검색

Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 207:1)
Nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando quam hic error ac dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 11:4)
dices, quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 14 4:1)
tardius exierant, sed per compendia montis anticipata via est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:6)
Ex contextu novimus sanctum Augustinum rationem ostendere velle quo pacto credibilis haec Dei veritas, quemadmodum ex Bibliis emergit, eius sit fidelis annorum decursu praesentia, eius facultas tempora simul complectendi, hominis dierum colligendo dissipationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:19)
Eucharistia est enim actus memoriae, hodierna confectio mysterii, in quo praeteritum tempus, sicut eventus mortis et resurrectionis, suam ostendit facultatem futurum aperiendi, extremam plenitudinem anticipandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:5)
et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 36:2)
Multa bona nostra nobis nocent, timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 9:4)
Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patet e contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare uel transcendere praesumunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:4)
Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:5)
"Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur Et Canis arenti torreat arva siti, Quamvis praetexens picta ferrugine caelum Venturam anticipet imbrifer arcus aquam."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 427)

SEARCH

MENU NAVIGATION