라틴어 문장 검색

Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptelam ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in observatione religionis et humilitate cordis, non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis (Coloss.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:16)
Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 8:1)
Post cuius lacrimosum interitum, in unius exitio quisque imaginem periculi sui considerans, documento recenti similia formidabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 6:3)
quod dicentibus aliis, indignanter admodum ferre deberet is qui ad aemulationem civilium principum formare vitam moresque suos, ut praedicabat, diligentia laborabat enixa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 3:2)
Verum cum plerosque recentis aerumnae documenta terrerent, et intuta fore residua credens haereret Arbetio, tres simul exsiluere tribuni, Arintheus agens vicem armaturarum rectoris, et qui equestrem turmam comitum tuebatur, et Bappo ducens promotos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 10:1)
Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens, multa spectati iudicis documenta praebebat, in audiendo celerior, in disceptando iustissimus, natura benevolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur, et inclinatior ad damnandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 1:1)
nam contra cum hastis clipei feriuntur, irae documentum est et doloris) immane quo quantoque gaudio praeter paucos Augusti probavere iudicium, Caesaremque admiratione digna suscipiebant, imperatorii muricis fulgore flagrantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 15:2)
Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 2:1)
Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir poterit aliquis videri vel femina, licet perquam pauper, ut alibi frustis squalere pannorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 2:1)
Quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit, documentis evidentibus fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 3:1)
Verum hoc quoque diligentia curate pervigili, affusa laetiore spe prosperorum, sublate animo ad exsequanda plurima consurgebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 5:1)
Namque ut documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus omnium Constantinus, sed eos medullis provinciarum saginavit Constantius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 12:1)
Amor enim post documenta flagrantior, sequi libenter hortatus est omnis operae conturmalem, auctoritate magnificum ducem, plus laboris indicere sibi quam militi, sicut perspicue contigit, assuetum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 2:3)
eum virum, quo nec fortior nec autem cautior quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:5)
Quae perpessi Limigantes territique subactorum exemplis et subitum prostratorum, diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION