라틴어 문장 검색

dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 13:2)
Namque periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 21:3)
Arpinas alius Volscorum in monte solebat poscere mercedes alieno lassus aratro, nodosam post haec frangebat vertice vitem, si lentus pigra muniret castra dolabra;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII98)
Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tandem perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vaecordia ferocior aliquanto factus est, quasi vicisset, quia evaserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 10:1)
"testis et Curtius, qui equitis sui vel mole vel honore hiatum profundae voraginis coaequavit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:8)
laudans Augurium resultet hymnus mixtis Eulogium modis coaequans;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.70)
Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장18)
dolabrae calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque implendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 528:1)
quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:2)
et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum - ita enim praeceptum erat - citato equo pergebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION