라틴어 문장 검색

et quod habent melius dolia cauponum;
(ARCHIPOETA, IV51)
Sed adtende diligenter et cognosce quem ad modum dicat scriptura quod tradat quisque suum corpus ut ardeat, non utique, ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimicum, sed, quando ei proponitur ut aut mali aliquid faciat aut mali aliquid patiatur, eligat non facere mala quam non pati mala atque ita corpus suum tradat in potestatem interfectoris, sicut tres illi viri fecerunt qui auream statuam cogebantur adorare et, nisi facerent, minabatur eis ille qui cogebat, caminum ignis ardentem.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 5:5)
quod parum croci etiam dolium aquae colore inficiat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:10)
Mustum et cervisia maturescunt longe citius, et fiunt potabilia, in utribus parvis, quam in doliis magnis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:11)
ita ut urinator posset cum anhelitus deficeret, immittere caput in cavum dolii, et respirare, et deinde opus continuare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:23)
Ubi mala et aerumnas evolare sensissit, operculum vasi festinus imposuit, et in imo dolii spem reservavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 20:4)
Altitudo autem monticelli triginta pedum esto, atque in vertice domicellus elegans extruatur cum caminis venuste ordinatis et absque multo vitro.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:10)
BINI collegae parili duo dolia lege Distribuunt lentis, racione sed impare mentis, Alter ut aequalis sua pars foret atque sodalis, Alter ut excedat solitaque cupidine ledat;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:1)
Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
(불가타 성경, 집회서, 22장30)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장19)
Nec ruptis quotiens uagus caminis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 7:1)
sic tibi det magnum moriens conviva triumphum atque tuam vincant dolia fusa sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum6)
Nec mihi Cyclopum quamvis extructa caminis culmina fida satis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:59)
quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo, quorum altero admonebat, ut uberi uinearum prouentu bene dolia picarentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 4:2)
nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et quasi omine aduerso anxiis omnibus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION