라틴어 문장 검색

Heu quantus inest dolor, quantave nos cordis amaritudo detentat, quum dolentes assidue cernimus propter turpes et nefandos Veneris actus hominibus coelestia denegari!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:5)
Denique, si latens est dolor in corpore famulae dei, dicenti sibi quid doleat, sine dubitatione credatur;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:7)
quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem amisissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:1)
Et si ceteros Ytalos in presens miseria dolore confecit et rubore confudit, erubescendum esse vobis dolendumque quis dubitet, qui tam insolite sui vel Solis eclipsis causa fuistis? 24.
(단테 알리기에리, Epistolae 82:4)
non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, in nullo caput interea sit forte dolore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:7)
quid ergo dubitamus, quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit maximus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:9)
445 2 456 26 b) animi dolor = aegritudo 329 1 348 19, dolor corporis - animi 348 1519 c) aegritudinis species 370 7 dolore carere, non(nihil) dolere = ἀπονία 338 9 341 22sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.66)
nam si et eadem res est et idem est homo, qui potest quicquam de dolore mutari, si neque de eo, propter quod dolet, quicquam est mutatum neque de eo, qui dolet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:2)
"Nulla quippe voluptas oritur, nisi dolor præcesserit, ut nemo unquam delectatur bibendo, nisi prius doluerit sitiendo;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:12)
Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti Περι` ̓Ενθουσιασμοῦ scriptum inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIII 2:1)
quam ob rem accepisti tu quidem dolorem (id enim amisisti cui simile in terris nihil fuit), et est dolendum in tam gravi vulnere ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius quam dolere, sed ut modice ceteris utile est, tibi necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 9 2:4)
nemo delectaturin comestione, nisi dolor præcesserit in fame, aut etiam in requie, nisi prius doluerit ex labore, et sic in ceteris affectibus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:13)
nam cum expectant et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:4)
Cui prae dolore lacrimanti fit obvia anus religionis habitu decorata, quaerensquaenam esset causa quae eum sic dolere compelleret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:12)
saepe etiam quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam verum infitiando dolere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION