라틴어 문장 검색

Hac vero miseranda strage Sarracenorum completa, in proximo die Dominico fideles et primores Christianorum, inito consilio, dominium urbis et custodiam Dominici sepulcri comiti Reymundo dare [0554A] decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:1)
Dehinc die altera radiante, et Domino Jesu suorum miserante, Judaei et Sarraceni videntes Christianos insuperabiles, nec suis flammis aut armis posse reprimi a turri et ejus assultu, ipsam turrim mox relinquentes, nec eam amplius retinere valentes, [0581D] fugam iniierunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 50:1)
ac leones duos domitos et sibi gratissimos, imperatori pro munere misit per Gerhardum archiepiscopum, et episcopum de Barcinona, ad confirmandum foedus et amicitiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:2)
Boemundus igitur nimium gavisus eo quod jam per biennium vincula et carceres passus, nunc autem quod gratiam in oculis Donimani, Deo miserante, invenisset, et plurimam suae redemptionis clementiam, ad universos cognatos et amicos suos tam Antiochiam quam Rohas et in Siciliam pro congreganda pecunia misit, et ut congregatam designata die afferrent in regionem urbis Malatinae, [0644C] ubi reducendus et restituendus erat, concordia quoque et foedus cum Donimano firmandum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:13)
Boemundus vero et Tankradus, qui in dextro latere cum hostibus luctabantur, Deo miserante, coeperunt praevalere, hostes invadere et sternere, donec virtus eorum imminuta est, et ipsi fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:12)
Ideo autem dixi "prout possibile est," quia ut ait beatus Iacobus in epistolasua, "Natura bestiarum, et serpentium, ac volucrum, et ceterorum domaturet domita sunt a natura humana.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:6)
Linguam autem suam nemo domare potest."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:7)
Deum igitur invoca, toto affectu ab eo postula, ut ori tuo frenum inponat,linguamque tuam et spiritum tuum taliter compescat et domet, quod tuamloquelam ad eius servitium sanctum valeas exercere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 27:2)
Amorem itaque tuum occulis et auribus et lingue et animo imperando taliterrestringas ac domes ut non efficiatur pravus, nec convertatur in amicitiamstulti, vel insipientis, nec in amicitiam avari, vel cupidi, vel perversi,vel superbi, vel fatui, sive loquacis et linguosi, vel iracundi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:11)
Animumitaque et cor tuum circa divitiarum amorem taliter conpescas ac domes,ut te ipso contentus sis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:14)
Bella enim populos cum dampnoet malo suo domare consueverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:9)
Quare Salomon dixit, "Quinque sunt, quepopulum domant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:10)
Quoniam in dicendo multi errant, nec est aliquis, qui linguam suam adplenum valeat domare, beato Jacobo hoc testante, qui dicit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 1:1)
Natura bestiarumet serpentum, volucrum et ceterorum domatur a natura humana;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 1:2)
sed linguamnemo domare potest:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION