라틴어 문장 검색

negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege.
(아풀레이우스, 변명 101:22)
"nam praeter domesticis venationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:39)
Usque adeo autem eodem iure presbyteri Honorati est illud, unde agitur, ut non solum alibi ordinatus sed adhuc in Tagastensi monasterio constitutus si re sua non vendita nec per manifestam donationem in quempiam translata moreretur, non nisi heredes eius in eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos fratri Privato successit.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:2)
Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini.
(불가타 성경, 요엘서, 1장9)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro?
(불가타 성경, 요엘서, 2장14)
et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장28)
quibus in rebus prolationem diei donationem esse dicebant.
(카이사르, 내란기, 3권 32:12)
bis et viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장3)
sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est et bello ciuili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 2:1)
Aedes sacras uetustate conlapsas aut incendio absumptas refecit easque et ceteras opulentissimis donis adornauit, ut qui in cellam Capitolini Iouis sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una donatione contulerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 2:1)
12. Illud quoque preterire silentio simpliciter inardescens non sinit affectus, quod in hac donatione plus dono quam domino honoris et fame conferri videri potest;
(단테 알리기에리, Epistolae 94:1)
Cumque eam Cerealis, cuius clarum inter consules nomen est, propter aetatem et antiquitatem familiae et insignem - quod maxime viris placere consuevit - decorem corporis ac insignem temperantiam ambitiosius peteret suasque longaevus polliceretur divitias et non quasi in uxorem sed quasi in filiam vellet donationem transfundere Albinaque mater tam clarum praesidium viduitati domus ultro appeteret, illa respondit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:2)
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION