라틴어 문장 검색

quanquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprehendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 28:2)
Dormitare de fuga cogitantem vetat et sperat salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus nec cessemus in tempore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 6:3)
"totus dormitat ad istum magnus Alexander, patris quem gloria torsit."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 82)
in concilio iubet in consilio tacet, in ecclesia iocatur in convivio praedicat, in cubiculo damnat in quaestione dormitat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 3:2)
nam per hoc, quod in Aquilonem solum patescit, habet diem, non habet solem, interiecto consistorio perangusto, ubi somnulentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 13:2)
namque hostis antiquus, quo facilius insultet balatibus ovium destitutarum, dormitantum prius incipit cervicibus imminere pastorum, neque ego ita mei in eminens non sum, ut nequaquam me hunc esse reminiscar, quem longis adhuc abluenda fletibus conscientia premat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 3:1)
Te dormitare aibas;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2372)
non enim nunc tibi dormitandi neque cunctandi copia est:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 2105)
discubitum noctu ut imus, ecce ad me advenit mulier, qua mulier alia nullast pulchrior;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 154)
dum lenonis familia dormitat, extis sum satur factus probe.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 621)
Adesurivit magis et inhiavit acrius lupus, observavit dum dormitarent canes:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2167)
mira sunt, ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 218)
Dormitas, senex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2290)
Properas an non properas ire actutum ab his regionibus, dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2296)
sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION