라틴어 문장 검색

& area curvilinea BDLIB, quam ordinatim applicata FN in longitudinem DB per motum continuum ducta describit, erit ut vis tota qua segmentum totum RBSD trahit corpus P. Q. E. I.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 107:7)
Et propterea summa virium, quibus annuli omnes in circulo, qui centro A & intervallo AD describitur, trahunt corpus P versus A, est ut area tota AHIKL ducta in AP. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 26:5)
nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos, sine signis palatos quo quemque trahit quamvis vana praedae spes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 578:1)
tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, (quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt) respondebo propositis, atque ita quidem, ut appareat, haec adversus eos quoque frustra excogitata, qui malis moribus nomen oratoris indulgent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 300:1)
trahitur, adtendite modo et videbitis quam brevis ad libertatem et quam expedita ducat via.
(세네카, De Providentia, book 1 72:6)
Quorum amborum generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet, animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra divinum animum, humanus unde ducatur), humani autem animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae adpetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 102:2)
animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra divinum animum, humanus unde ducatur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 102:3)
Cum deinceps Menon in Thraciam ah Alexandro missus barbaros ad defectionem inpulisset atque Antipater ad eam conprimendam exercitum ex Macedonia in Thraciam duxisset, opportunitate temporis strenue usi Lacedaemonii totam Peloponnesum paucis urbibus exceptis ad suas partes traxerunt confectoque exercitu viginti milium peditum cum duobus milibus equitum Agidi summam imperii detulerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:14)
Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem, iactantemque utroque caput, crassumque cruorem ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes, ducunt ad naves;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 18:7)
Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:2)
Cum gravis extremas Vestinus duceret horas Et iam per Stygias esset iturus aquas, Ultima volventis oravit pensa sorores, Ut traherent parva stamina pulla mora, Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIII1)
sed procul extensum petulans quatit hostia funem Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat, quippe ferox vitulus templis maturus et arae spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu, si res ampla domi similisque adfectibus esset, pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa mole piger nec finitima nutritus in herba, laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis iret et a grandi cervix ferienda ministro ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi nuper et incolumem sese mirantis amici.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII2)
nam ut per se non sufficiet scire, omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit, num protinus in hoc sit instructus ut, quid in quaque casa ducendum sit ex his, sciat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 196:1)
ducitur amisso qualis consorte laborum deserit inceptum media inter iugera sulcum taurus iners colloque iugum deforme remisso parte trahit, partem lacrimans sustentat arator.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권47)
nam saepe Gigantum ora volare videntur et umbram ducere late, inter dum magni montes avolsaque saxa montibus ante ire et solem succedere praeter, inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION