라틴어 문장 검색

hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
"Phoebe parens, seu te Lyciae Patarea nivosis exercent dumeta iugis, seu rore pudico Castaliae flavos amor est tibi mergere crines, seu Troiam Thymbraeus habes, ubi fama volentem ingratis Phrygios umeris subiisse molares, seu iuvat Aegaeum feriens Latonius umbra Cynthus et adsiduam pelago non quaerere Delon:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권246)
Interea gelidam Nemeen et conscia laudis Herculeae dumeta vaga legione tenebant Inaehidae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권291)
pax ita convenerat ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 40:1)
Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION