라틴어 문장 검색

NON debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem nos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:1)
Ex quibus duos statim Classico iunximus, Baebium Probum et Fabium Hispanum, utrumque gratia, Hispanum etiam facundia validum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 11:3)
"cum tot sint Iani, cur stas sacratus in uno, hic ubi iuncta foris templa duobus habes?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권148)
igitur, dum publice totos singuli cavent, factum est, ut omnes non aspernanter audirent quod deinceps ambienter exponerent.1 itaque paginam sume subditis voluminibus ad-iunctam, quam duabus vigiliis unius noctis aestivae Christo teste dictatam plurimum vereor ne ipsi amplius lectioni, quae hoc de se probat, quam mihi credas, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 3:2)
ibi consules ambo ingenio feroces prope cotidie in aciem exire haud dubia spe, si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese hostis, debellari posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 388:2)
inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit, repulsus,omissa oppugnatione urbis,diviso cum Philocle rursus exercitu ad agros vastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 294:2)
Robertus, comes Flandriae, et Robertus, princeps Northmanorum, duabus praeficiuntur aciebus, et sic juncti hi duo propinqui in uno latere constituuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:6)
iis item contraria duo ad eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetu fluminis conversa statuebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장5)
nam a Vergilio duo versus sequentes huic iuncti fuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8717)
quanta autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 25:1)
te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis signa) duos tergo sustinuisse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권295)
forte ita inciderat ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset constituique civitatis mores possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 468:2)
Nam si oportuisset dividi sententiam unius, quia res duas comprehendebat, non reperiebam quemadmodum posset iungi sententia duorum tam diversa censentium.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:3)
Namque unitati intermissis duobus et tribus si iiij iungas, qui tribus ipsam superant unitatem, quinarius pentagonus procreabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione pentagonorum. 1:2)
Nam iiij ad vj et vj ad viiij sesqualtera proportione iunguntur, vj autem quaternarium duobus, viiij vero senarium tribus praetereunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION