라틴어 문장 검색

caesa eo die quidam , qui huius pugnae auctores sunt, octo milia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex Campanis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeviginti Campanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 82:1)
pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites paratos ex formula esse, et, si pluribus opus esset, pluris daturos, et quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus enixe facturos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 152:1)
equitum tres et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt, duodeviginti vivi capti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 413:1)
duodeviginti navibus captis, fugatis aliis, cum magna terrestri navalique praeda Lilybaeum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 445:3)
iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae duodeviginti tectae naves, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae navigiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 302:2)
quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 47:1)
sed interequitantes alarii non patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 49:2)
et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 478:1)
Duodeviginti minis, duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2177)
vae misero mihi, periere, opinor, duodeviginti minae, qui hasce emi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 715)
Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 51장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION