라틴어 문장 검색

non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:2)
deinde non subsurda, rudis, immanis, dura, rigida, rava, praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 179:2)
ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)
Sicut ergo sigillans eo ipso quo sigillans est in alterum quiddam mollius cui imprimitur procedit, ut videlicet ejus imaginis, quae in ipsa ejus substantia jam erat, formam illi tribuat, sic Spiritus sanctus donorum suorum distributione nobis infusus imaginem Dei deletam in nobis reformat, ut juxta Apostolum, conformes efficiamur imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29), id est Christo, ut sequamur vestigia ejus qui peccatum non fecit (I Petr.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:12)
Facto autem ex aere sigillo, jam sigillabile est, hoc est aptum ad sigillandum, etsi nondum sit actualiter sigillans.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:9)
Cum autem per illum sigillari ceram contingit, jam in una aeris substantia tria sunt proprietate diversa, aes videlicet ipsum, sigillabile, et sigillans.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:10)
Sic igitur cum eadem sit essentia aeris et sigillabilis, et sigillantis, quae tria proprietate diversa sunt, ita haec tria invicem sibi sunt conjuncta, ut ex aere sigillabile, et ex aere et sigillabili simul, sigillans habeat suum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION