라틴어 문장 검색

verum ecastor Nunquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 372)
Ac tu ecastor morem antiquum atque ingenium obtines, Ut unus omnium homo te vivat nusquam quisquam blandior.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 460)
Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero et quae voles Faciamque et dicam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 8166)
sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 32장4)
Sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장6)
neque patiaris ut te ab hoc proposito propediem coniunx domum feliciter ducenda de-flectat, sisque oppido meminens quod olim Marcia Hortensio, Terentia Tullio, Calpurnia Plinio, Pudentilla Apuleio, Rusticiana Symmacho legentibus meditantibusque candelas et candelabra tenuerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 5:3)
quem propediem non iniuria reor mercatorem splendidum fore, si hinc ad vestra obsequia festinans frigoribus fontium civicorum sapientiae fontem meracioris 1 anteferat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:4)
si sibi eum, quo digna esset, di dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 471:1)
foedum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est - Sceleratum vicum vocant - quo amens agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes propediem exitus sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 493:1)
optabitis, mediusfidius, propediem ut mei similes Romana plebes patronos habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:2)
T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 151:3)
eosdem propediem domi visuram honores quos apud sororem videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 361:2)
subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 311:1)
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 648:2)
Itaque, quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant, negandum populo Romano esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 139:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION