라틴어 문장 검색

Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
Quomodo certitudinem habemus hauriendi a « vero Iesu », per saecula?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:5)
Et haec patefactio ad « nos » ecclesiale accidit secundum ipsum patentem Dei amorem, qui non est tantum relatio inter Patrem et Filium, inter « ego » et « tu », sed in Spiritu est etiam illud « nos », communio videlicet personarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:9)
Baptismus nos admonet fidem non esse individui dissociati opus, neque actum esse quem homo tantum propriis viribus adimplere potest, sed accipiendam esse, per ingressum in communionem ecclesialem quae donum Dei transmittit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:10)
Per illam in tuto collocatur continuatio memoriae Ecclesiae et cum certitudine recurrere licet ad limpidum fontem, ex quo fides oritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:2)
Certitudo nexus cum origine datur ergo a personis vivis, quod quidem fidei vivae congruit quam Ecclesia transmittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:3)
Iuvenes potissimum, qui vitae aetatem perquam complicatam, locupletem et maximi momenti quoad fidem experiuntur, familiae ecclesialisque communitatis propinquitatem sollicitudinemque, in fidem adolescentes, animadvertere debent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:4)
Si homo individuus segregatus esset, si proficisci volumus solummodo ab individuo « ego » qui in se ipso certitudinem suae cognitionis vult reperire, haec certitudo haberi non posset.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION