라틴어 문장 검색

Participat tunc humilitas theologiam, quae sinit « tangi » a Deo, ut coram mysterio suos fines agnoscat atque inquirat propria rationis disciplina investigabiles huius Mysterii divitias.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:10)
Quod postulat ut, una ex parte, theologia servitium praebeat fidei christianorum, humiliter curet custodiendam et altiorem reddendam fidem omnium, praesertim simpliciorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:3)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
Et haec patefactio ad « nos » ecclesiale accidit secundum ipsum patentem Dei amorem, qui non est tantum relatio inter Patrem et Filium, inter « ego » et « tu », sed in Spiritu est etiam illud « nos », communio videlicet personarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:9)
Baptismus nos admonet fidem non esse individui dissociati opus, neque actum esse quem homo tantum propriis viribus adimplere potest, sed accipiendam esse, per ingressum in communionem ecclesialem quae donum Dei transmittit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:10)
Iuvenes potissimum, qui vitae aetatem perquam complicatam, locupletem et maximi momenti quoad fidem experiuntur, familiae ecclesialisque communitatis propinquitatem sollicitudinemque, in fidem adolescentes, animadvertere debent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION