라틴어 문장 검색

Lectores tetrici salebrosum ediscite Santram:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, II4)
ibidem 'ibidem' et 'ubinam' multi dubitant ubi esse debeat accentus, quia 'ibi' et 'ubi' naturaliter breves sunt, sed ratione finalitatis plerumque producuntur in versu, nescientes hanc esse rationem, quia pronuntiationis causa contra usum Latinum syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur, accentus tribuitur, ut 'musaque' 'illene' 'huiusce'. sic ergo et 'ibidem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1164)
'ut' autem est quemadmodum, quod in pronuntiatione extenditur, quando temporis non est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6672)
egregiam vero lavdem ironia est, inter quam et confessionem sola interest pronuntiatio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 931)
et constat hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octaviae esse recitatum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Vergilius finem esse dixisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 86112)
demissa monilia pendent suspendenda pronuntiatio est, et ambitus maior est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2781)
et adiuvandum pronuntiatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2585)
non tempore tali adiuvandum pronuntiatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3031)
ades alii pro imperativo accipiunt, cuius pronuntiatio similis est indicativo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 91)
qui tanto in honore pueris nobis erat ut eum etiam edisceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:5)
Quod cum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntiatio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri, quaecumque fiant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 38:1)
in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt - quis enim vestrum non edidicit Epicuri κυρίασ δόξασ, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 27:6)
Exercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:1)
Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode scriptam esse dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:2)
Nam quod inertiam accusas adulescentium, qui istam artem primum facillimam non ediscant, [quae] quam sit facilis, illi viderint, qui eius artis adrogantia, quasi difficillima sit, ita subnixi ambulant, deinde etiam tu ipse videris, qui eam artem facilem esse dicis, quam concedis adhuc artem omnino non esse, sed aliquando, si quis aliam artem didicerit, ut hanc artem efficere possit, tum esse illam artem futuram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION